Actions

Work Header

Omne pro Nomine Magno

Work Text:

Dido Carthaginis regina Annae sorori suae salutem.

Gratias tibi do, quia Aegyptos proeliantes suadere conata es, sed domum reveni ut hic me adjuves.

"O Punici fortissimi, ecce urbs nova nostra pulcherrima! Hoc in loco gentem condimus, quae per mundum augescet, donec omnes nomen magnum noverint Carthaginiense!"

Sic impavide locuta sum, sed re vera nobis non pauca pericula minantur. Inter plurimos reges Africanos sola persto, omnino sine sociis. Fautricem immortalem petivi, ne Carthago oblita sit. Liceat saecula postera scire Carthaginenses saltem fuisse.

Si fama gentis meae emi potest, nihil mihi retineam. Amorem, mentem, vitam donem, ne Carthago in oblivionem evanescat.

Valeas.